- POENI
- POENIh. e. Carthaginenses, quasi Phoeni dicti, qui a Phoenicibus orti fuêre, ut ait Servius in illud Virgilii, Aen. l. 1. v. 306.——— Ponuntque ferocia PoeniCorda, volente Deô. ———Derivativum diphthongum oe, in u mutat, ut Punicus. Virgil. ibid. v. 342.Punica regna vides, Tyrios, et Agenoris urbem.Hinc malum Punicum; unde Cratetis dictum, apud Laert. Sicut omnibus malis Punicis inest aliquod granum putre: sic nemo est, qui omni prorsus vitiô careat. ET Punica fides pro fallaci, ab eius gentis peculiari perfidia in proverbium abiit. Hinc Puniceus aliud adiectivum, Ovid. in Ibin, de M. Regulo, v. 281.Vel quae qui redimi Romanos turpe putavit,A duce Puniceo pertulit, ipse feras.Puniceum etiam et Punicum dicitur, quod colorem rubentem habet. Ipse enim color ille Punicus, sive Puniceus appellatur, qui Graecis Φοονίκεος est. Virg. Aen. l. 12. v. 76.——— Cum primum orastina caelôPuniceis invecta rotis Aurora rubebit.Hinc Punicare verbum, pro Puniceum colorem trahere, seu habere, apud Apul. princ. l. 3. Met. Commodum Punicantibus phaleris Aurora roseum quatiens lacertum caelum inequitabat. Item Punicanus adiectivum aliud apud Cicer. legitur in orat. pro Muirena, c. 36. Punicani lectuli, quibus Carthaginenses uti solebant. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.